- TETRAO
- TETRAOapud Sueton. Calig. c. 22. Hostiae erant phoenicopteri, pavones, tetraones, Numidicae, Meleagrides, phasianae, quae generatim persingulos dies immolarentur, ubi de sacrificio, quod sibi ipsi fieri iussit, ut Deo, Caligula: Graece τετράων, notum avis nomen ex Athenaeo et Hesychio, de quo sic Plin. l. 10 c. 22. ubi de anserum variis generibus, Decet tetraonas suus nitor, absolutaque nigritia, in superciliis cocci rubor. Alterum eorum genus vulturum magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit. Nec ulla ales, exceptô struthiocamelô, maius corpore implet pondus, in tantum aucta, ut in terra quoque immobilis prehendatur. Gignunt eos Alpes, Septentrionalis regio. In aviartis saporem perdunt. Moriuntur contumaciâ spiritu revocatô. Proximae eis —— otides etc. Urogallum alii appellant. Vid Macros Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.